SEMICINCTUM

SEMICINCTUM
SEMICINCTUM
titulus est Epigrammatis 1 53. l. 14. Martialis, quod sic habet:
Det tunicam dives: ego te praecingere possum,
Essem si locuples, munus utrumque darem.
Cingebat nempe hominem medium, a lumbis demissum ad poplites, uti nostrorum Artificum ventralia. Inventa autem sunt, ut iis se praecingerent, vel cum lavarent in balneis, aut gymnastae operam darent, vel cum ministrarent: praecinctos enim ministrâsse, ex Suetonio aliisque scimus. Sed postmodum etiam ad alia iis Veteres usi sunt, quod constat, praeter alia, ex sacra quoque Actorum historia, ubi haec vox Latina usurpatur Graeco Scriptori, ut et Sudarium, Actor. c. 19. v. 12. Vide Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce Σιμικίνθιον, item Ο᾿ράριον. Apud Romanae Ecclesiae Scriptores vox orarium notat seu sudarium, quod aurô et gemmis distinctum, ad dextrum femur a cingulo dependens, conspicitur in tabellis Graecanicis, quas ad suam Constantinopolim Christianam aere incidi curavit Car. du Fresne: adeoque Sacerdotalibus vestibus vulgo accensetur. Proprium tamen fuisse Episcopis, ex veter. Charta Idem docet in Glossar. Aliud semi-cinctii genus est, quod Capucinos usurpare, tradit Domin. Macer in Hierolexico. Toto vero orbe diversum illud Semicinctium Anthropophagorum Brasilianorum, quod asservatur in Musaeo Kircheriano Romae. Non est hîc torques seu cinctura, ut illa Manlii Gallo extorta, aut aureô vellere exculta aut gemmarum pretiô spectabilis. Sed Brasiliae Torquati, qui et ipsam pellem hostibus extorquent; et spoliorum locô ebur humanorum dentium, e torque, qui in modum fasciae palmaris ex certo lini aut cannabis contexto subligaculo dependet, per palmaria fila et velut iuniperi granis humanisque dentibus distincta, pendulum habent. Hâc enim multitudine dentium triumphantes sua facinora ostentant; totque dentes haec perizomata continent, quot homines devorârunt, in testimonium generosi animi, eaque velut pubis tegumentum portant, Georg. de Sepibus Descr. Musaei huius p. 35. Desacciperio militum Rom. in Semicinctii plagula, vide infra voce Ventralia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Sympetrum — Darters or Meadowhawks Sympetrum fonscolombii Scientific classification Kingdom: Animalia …   Wikipedia

  • Lycophidion — taxobox name=Lycophidion regnum = Animalia phylum = Chordata classis = Reptilia ordo = Squamata subordo = Serpentes familia = Colubridae subfamilia = Boodontinae genus = Lycophidion subdivision ranks = Species subdivision = 11 recognized species …   Wikipedia

  • Anthiinae — Fahnenbarsche Juwelen Fahnenbarsche (Pseudanthias squamipinnis) ♀ Systematik Teilklasse …   Deutsch Wikipedia

  • Fahnenbarsche — Juwelen Fahnenbarsche (Pseudanthias squamipinnis) ♀ Systematik Stachelflosser (Acanthopterygii) …   Deutsch Wikipedia

  • Heidelibelle — Sympetrum Große Heidelibelle (Sympetrum striolatum), ♂ Systematik Ordnung: Libellen …   Deutsch Wikipedia

  • Heidelibellen — Sympetrum Große Heidelibelle (Sympetrum striolatum), ♂ Systematik Ordnung: Libellen (Odonata) …   Deutsch Wikipedia

  • Sympetrum — Große Heidelibelle (Sympetrum striolatum), ♂ Systematik Ordnung: Libelle …   Deutsch Wikipedia

  • Systematik der Schlangen — Die folgende Systematik der Schlangen teilt die Schlangen (Serpentes) in 3 Überfamilien, 16 Familien, 455 Gattungen und 2924 Arten auf: Inhaltsverzeichnis 1 Überfamilie: Blindschlangenartige (Scolecophidia oder Typhlopoidea) 1.1 Familie:… …   Deutsch Wikipedia

  • Hypoplectrodes — Hypoplectrodes …   Wikipédia en Français

  • Sympetrum — Sympétrum …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”